monumenta.ch > Plinius > sectio 90

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 30, 90
{XXVII} nihil ei remedio in comitialibus morbis praefertur. prodest et cerebrum mustelae inveteratum potumque et iocur eius, testiculi quoque volvaque aut ventriculus inveteraturs cum coriandro, ut diximus, item cinis, silvestris vero tota in cibo sumpta. eadem omnia praedicantur ex viverra. lacerta viridis cum condimentis, quae fastidium abstergeant, ablatis pedibus ac capite, coclearum cinis addito semine lini et urticae cum melle inlitu sanant.